Canticum Canticorum*

Caput 5: 2

ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
(* Traductions européennes)

Glose

Ego dormio.Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura praedicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiae, quae est in hoc praesenti saeculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judaei intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia:Ego dormio. Aperi mihi, soror mea,etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo,soror mea;accessu meo,proxima mea;de spiritu meo,columba mea;de sermone meo quam plenius ex otio didicisti,perfecta mea. Caput meum.Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excaecatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit.Cincinni mei.Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhaerentes:sunt pleni guttis noctium,id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationisinterpolareinterponere.